- VINOSI Fontes
- VINOSI Fontesnon pauci Auctoribus memorantur. Vitruvius aequalis Augusto Scriptor, l. 8. c. 3. Sunt etiam fontes, inquit, uti vinô mixti; quemadmodum est unus Paphlagoniae, ex quo etiam sine vino potantes fiunt temulenti. Plin. l. 31. c. 2. auctor est, ab Eudoxo et Theopompo, Scriptoribus antiquissimis, quosdam fontes esse memoriae proditos, qui bibentes inebriarent: quamquam alios aquis illis effectus ipse Plinius tribuit. Etiam in clogis Sorionis, Scriptoris admodum vetusti, legimus, fontem in Arabia fuisse, nomine Isodum, in quem, si quis heminam vini infunderet, rotus fons evadebat κρᾶμα. h. e. vinum dilutum, quale vulgo bibi solebat. Eodem Lyncestis aqua referenda, eidem Vitruvio ac Sotioni memorata; cui et Tertullianus Vinosam venam attribuit, ut et Plinius: Graecis tamen eam inter ὀξιζούσας acidulas referentibus etc. Unde Casaubonus non immerito arguit Baronium, nullum se legisse Auctorem, qui ante DOMINUM nostrum (in nuptiis vinum ex aqua facientem) vixerit, fontiumque istiusmodi meminerit, dicentem. Nec fons ille Andri Insul. quem ex Plinio commemorat, necessario referendus in censum corum miraculorum, quae post miraculum in Cana factum primo exriteriut. Nam ipsum eius nomen Dios tecnosia antiquitatem eius miraculi veri, an falsi, indigitat: quod stulta Antiqultas, existimans esse monumentum Liberi Patris a Iove geniti, Διὸς νεκνώσια nuncupavit: Ex illo autem fonte, statis diebus septenis, vinum manâsse, tradit Plinius, l. 31. Observationem Epiphanii super vinosis prorsus admirabilem, ut et plura in hanc rem, vide apud Isaac. Casaubonum. Exerc. 13. 9. 22. et supra quoque voce Lyncestus, item Fons Vennae. De veterum veto Christianorum abstinentiâ, tempore ieiunii, a pomis etiam vinosioris succi, diximus voce Pomo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.